# Alchemia Libavii 33

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/33

CAPVT XVIII. De deliquio embaptico. Deliquium embapticum est cum res in humorem demersa eousque detinetur, donec delicuerit. Hoc fit dupliciter. Nam res aut vasculo contenta immergitur, vt ipsa humoris substantia non accedat, vel saltem tenuissimus sudor permeet, veluti cum in vase cereo, vel vesica bubula &c. Imponitur, & cum delicuit, extrahitur, quae res, si humor est calidus (quod fit plaerumque) simulachrum balnei est: aut in ipsum humorem sinitur diffundi, seu nudè; seu lintea petia interueniente, qua simul segregentur sordes. Et hîc quoque vel frigidus liquor est, quo pacto gummi, succi inspissati, vt sacharum, &c. Solui possunt, vel indiget calefactione, vt in manna, & similibus pinguedinem, succumve tenacem habentibus. Humor ille, qui est medium solutionis, talis esse debet, vt, si eum segregatum cupimus, facilè possit denuò separari, nec peregrinam qualitatem inuehat soluto, nisi studio quaerimus simul alterationem eiusmodi. Plaerumque autem haec operatio inseruit alijs, estque praeparatoria & purificatoria. Ita enim soluta filtrantur saepius, & tandem reducuntur. Gummi solent aceto vel vino solui vt plurimum: alia etiam aqua fontana, pluuia vel destillata quauis, vt sacharum, &c. Sulphur spiritu Terebinthi, succinum oleo, vel liquata cera, &c. Soluitur: flos salis tantum oleo. Affinis est immersioni irrigatio. Solent enim solubilia quaedam interdum conspergi aliquo humore, vt postea ea facilius deliquescant. Sed ille modica diuaporatione tandem ad mediocritatem reuocandus est, ne nimis diluta vis sit liquoris, quo pacto tartari calcinati deliquium festinamus, &c. ALCHEMIAE LIB. I. CAPVT XIX. De separatione, & nominatim de ea, quae fit per ablationem. Segregatio est solutio integri in membra dislocata. Hic enim non confluunt resoluta vt colliquabilia, sed quaelibet pars secretim tenetur. Segregatio est, distractio & extractio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
