Latin
TRACT. II. CAPVT XXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 331-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XXIII. De oleis inter comburendum segregatis. Oleum per combustionem est, quod secernitur inter comburendum fumis pinguibus coagulatis. Id plaerumque fit cum res tenues aequaliter incenduntur, &per forcipem aequo spacio ad politam tabulam, dato interuallo plus minus digitali, applicantur. Nonnunquam tamen etiam imponuntur, vel in spiritu vini incenduntur. OLEVM EX PAPYRO ET LINTEIS. Fiant cuculli, quorum orae aequentur forficibus. Conus teneatur ferreo bidente compressili, seu forcipe. Extrema incendantur &semidigitum à tabula polita, vel laeui paropside stannea, aut orbe stanneo, teneantur semper aequali distantia, vt vix fumus perspiret. Oleum inde existit croceum, &graueolens: vtile ad impetigines, leuiores, lentigines &tenera apostemata. Porta. Ita fieri potest &oleum ex linteis &pannis. Sed &praecepto Andernaci: Vas sit cum aqua frigidissima. In hoc pone aliud cum vino rubeo. In hoc porrò concham auream, cui immitte lintea rara &parua. Incende. Sit ad manum alia concha aurea, quae exactè congruat priori. Vbi incenderis lintea; statim appone alteram, &sine donec comburantur. Vasculis refrigeratis, oleum collige. Repete laborem quoad satis.