Latin
TRACT. II. CAP. XXIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 332-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. XXIIII. De oleis solutis. Olea soluta sunt, quae per deliquium partium subtilium oleosarum secesserunt. Itaque planè eo fiunt modo quo magisteria liquorum, nisi quod magisterio totae res soluantur in liquorem quemuis; hic verò duntaxat partes essentiales internae in pinguem succum relictis partibus crassis. Necesse est autem praeparationem procedere, vt diffluere possint, &ex se oleositatem reddere. Vnde &plaerumque modo magisteriorum, vt calcinatione, maceratione, coctione, &c. Apparantur, aut etiam via succorum extractorum &similium, nisi quod extractum sit naturale, eiusque tenuitatis vt facile sine prolixa opera diffluat.