# Alchemia Libavii 332-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/332-2

TRACT. II. CAP. XXIIII. De oleis solutis. Olea soluta sunt, quae per deliquium partium subtilium oleosarum secesserunt. Itaque planè eo fiunt modo quo magisteria liquorum, nisi quod magisterio totae res soluantur in liquorem quemuis; hic verò duntaxat partes essentiales internae in pinguem succum relictis partibus crassis. Necesse est autem praeparationem procedere, vt diffluere possint, & ex se oleositatem reddere. Vnde & plaerumque modo magisteriorum, vt calcinatione, maceratione, coctione, &c. Apparantur, aut etiam via succorum extractorum & similium, nisi quod extractum sit naturale, eiusque tenuitatis vt facile sine prolixa opera diffluat.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
