# Alchemia Libavii 333

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/333

Sunt autem ex his nonnulla quae quidem oleosa sunt natura, at à magisterijs non differunt, nisi duntaxat exaltatione per macerationes, de stillationes. Itaque & diuersis rationibus sunt magisteria & essentiae, veluti cum myrrha soluitur in oui acetabulis, vel caphura per aquam fortem. Fit autem hoc potissimum in essentijs per naturam factis, quae non egent alia praeparatione, nisi subtiliatione, mundatione, &c. Solutio autem fit in marmore, in acetabulis ouorum, & alijs more deliquij, asperso nonnunquam aliquo humore, aut combibito vapore, vt protius procedat fluxus; ille tamen postea iterum separatur. Ita fit oleum tartari: Tartarum calcinatum teritur minutissimè, & irrigatur pauca aqua, (vel vino, &c.) positumque in manica Hippocratis in cella defluit in excipulum, quod tenue est, reliquis manentibus. Quod si tamen tardius flueret, ac volumus, vaporari super balneo calido potest, atque etiam exprimi. Quae sic per calcinationem praeparantur & deliquescunt, cum oleositate habent commistum salem & substantiam aqueam. Itaque & non rarò vlterius elaborantur per destillationem, fixionem & alias operationes: vel ad modum olei arsenicalis quod sic paratur: Oleum arsenici: Arsenicum ter sublima cum sale praeparato, colcotare & scobe chalybis. Adde salem praeparatum, cum quo veliterum sublima solo, vel reuerbera per gradus, fietque massa alba. Solue in aqua calida, & salem extrahe. In fundo manebit essentia alba, quam exicca & pari oleo talci imbibe. Reuerbera massam per diem. Solue rursus in aqua calida; & puluis dulcis fixusque manebit. Pone in humido loco (in marmore vel acetabulis ouorum, &c. ) & diffluit oleum pingue, quod foris adhibetur ad dolores, & cum duplo oleo myrrhae ad vulnera. Id conficitur etiam aliter ex butyro arsenici (seu turbitho) cum sale petrae sub dio confecto, &c. Oleum sulphuris: Sulphurvulgare tritum in cucurbita perfunditur aqua forti ad digitos quatuor. Digeritur; de stillatur quater. Tandem omnis aqua elicitur; & reliquum ponitur in marmore vel vitro, &c. & Soluitur in oleum, cuius vsus ad tincturas metallicas. Oleum caphurae: Coque caphuram in aqua (vel vini spiritu) ad friabilem duritiem. Loca in conchula albuminis indurati, & aliqua parte perforati. Oleum defluet in vas subiectum. Alij duodecies sublimatam, per se igni lenissimo saepius voluendo vas in oleum vertunt. Nonnulli affundunt aquam fortem, & in arena calida modicè calefaciunt, donec soluatur, & innatet caphura, separatur destillatione per retortam congruo calore. Separatum perfunditur vini spiritu vel aceto. Digeritur in balneo. Tandem destillatur. Solet autem hoc tandem iterum coire. Itaque cum aqua forti seruatur, Pro forti aqua interdum acetum destill. aut vini alcool sumitur; & post digestionem in fimo fit destillatio. Pari modo & mastix praeparatur. Oleum myrrhae: Myrrhae electae selibram, aquae vitae quartò destillatae libram, macera in fimo vitro clauso per dies sex. Abstracto spiritu, residuum puluerem intra ouiacetabula solue.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
