Latin
TRACT. II. CAP. XXIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 334
Unproofread scanNot analysed yet
Alij tantum aceto madefactos pulueres ita soluunt. Sic fit &oleum maestiches, item benzoinum, &c. In quibus omnibus, si inter deliquium crassae partes sunt commistae, filtratio ad purum est instituenda. Facilè autem iterum coagulantur huiusmodi olea. Oleum mercurij: Extrahe mercurium per sublimationem cum sale &vitriolo. Sublimatum misce cum subtriplo salis ammonij per tartarum praeparati. Sublima in lutata cucurbita toties donec non amplius sublimentur, sed fluant in fundo. Refrigeratum tere, &humecta aqua salis ammonij cum aqua albuminum. Exicca. Humecta iterum tritum, &sicca, idque repete decies. In marmore tandem defluet ex illa massa oleum. (Tartari puluerem cum sale petrae locant in vasculo. Facta fouea, inijciunt, prunam. Inde aiunt fieri oleum.)