# Alchemia Libavii 334

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/334

Alij tantum aceto madefactos pulueres ita soluunt. Sic fit & oleum maestiches, item benzoinum, &c. In quibus omnibus, si inter deliquium crassae partes sunt commistae, filtratio ad purum est instituenda. Facilè autem iterum coagulantur huiusmodi olea. Oleum mercurij: Extrahe mercurium per sublimationem cum sale & vitriolo. Sublimatum misce cum subtriplo salis ammonij per tartarum praeparati. Sublima in lutata cucurbita toties donec non amplius sublimentur, sed fluant in fundo. Refrigeratum tere, & humecta aqua salis ammonij cum aqua albuminum. Exicca. Humecta iterum tritum, & sicca, idque repete decies. In marmore tandem defluet ex illa massa oleum. (Tartari puluerem cum sale petrae locant in vasculo. Facta fouea, inijciunt, prunam. Inde aiunt fieri oleum.)

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
