# Alchemia Libavii 336-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/336-2

TRACT. II. CAPVT XXVI. De spiritibus. Dictum de arcano specifico astrali est. Adest materiale. Arcanum materiale est, extractum specificum materiae corporis vicinius. Cum autem materia corporum mistorum sit ex duplici elemento humidosc. & sicco: (aer enim & ignis formalia potius sunt & efficientum habent rationem.) Itaque & hoc arcanum aemulans ipsorum conditionem est duplex; Aqua stillatitia scil. & coagulum specificum. Aqua stillatitia est extractum specificum consistentiae & diuisionis aqueae concretione halituum è rebus elicitorum per destillationem productum. (Vnde & à liquorib. per deliquium factis distat, sicut & ab extractis succis liquidis & oleis, quae non sunt ita [GR] dόρισα [/GR]; illi verò etiam non ex halitib. nati. Itaque licet consistentiam habeant aqueam; liquores tamen & succi nominantur rectius; vt acetositas limonum, succus vitium betulae, &c. Qui tamen nonnunquam etiam aquae nuncupantur ob affinitatem. Differt etiam à phlegmate, quod est elementare magisterium, & principium mercuriale, quod hoc ad externum elementum simplex accedat proximi, & aut nihil interiorum virium habeat, aut valdè dilutum quid.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
