# Alchemia Libavii 337-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, SPIRITVS VINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/337-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/337-2

SPIRITVS VINI. Aquam ardentem destilla per alembicum, cuius cucurbita sit in summo obstructa spongia vel charta pergamena. Quod transmeat, vini spir. est. Oportet autem adhibere refrigeratoria & serpentinas. Spongiam etiam quidam oleo irrigant. Aliter: Vinum Graecum è cucurbita recta, (vel retorta) in balneo (vel cineribus) destillatur leni igni, vt tertia pars exeat. Destillatum iterum imponitur, & elicitur de ea pars tertia; & pari modo haec quoque ad tertiam redigitur. Hoc tandem immittitur in cucurbitam longi gracilisque colli tricubitalem, ex qua quartò destillatur. Quintò imponitur cucurbitae orificio membrana pergamena; & addito pileo destillatur spiritus qui penetrat per angustissimos poros.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
