# Alchemia Libavii 339

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, SPIRITVS VINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/339

Terebinthinae affunde aquam claram, destilla in vase terreo, duabus partibus impleto. Liquor albus cum aqua exit, separa, liquorem denuò destilla in recta cucurbita per spongiam, & spiritum excipies. Sicut loco spiritus vini vsurpatur saepe aqua ardens quater destillata, ita & hic aqua vel oleum terebinthi. Penotus subsistit in liquore albo. Alij libris duabus terebinthinae affundunt fontanam ad plenum vasis, & manipulum salis, destillant vsque ad picem. Nonnulli spiritum vocant partem tenuem, quae innatat terebinthinae, si in ligneo vase in fimo ad medium sepeliatur, cumque spumat instar musti, per infundibulum in phiolam transfundatur, sinaturque in digestione per horas sexaginta, &c. Ad hunc modum etiam spiritus ex abiegna, larigna, & similibus conficitur. Est oleo vicinus, nisi quod dilutior sit, & ad aquae consistentiam magis inclinet: oleum pingue est cum visciditate quadam seu lentore oleoso. Spiritus mellis est aqua eius aërea saepius destillata, & per spongiam, aut pergamenam trajecta. Fit venenatus ad vsum internum, itaque ad vlcera, & aurum soluendum potius valet. Destillatur etiam ex aqua mellis ignea seu rubra, donec iterum citrinescat. Vt: cape aquam rubram, digere in vitro donec clarefiat vt rubinus, destilla septies in balneo, donec è rubro flauescat. Hic spiritus mellis exasperatur sale secum mellis calcinatarum, sicut vini spiritus. Feces residuae à destillatione calcinantur, calci miscetur spiritus mellis, digeritur, colatur, destillatur aliquoties, donec sal solutus ascendat cum spiritu, eique exactè misceatur. Spiritus vitrioli duplex est, albus & rubeus. Et rubeus quidem est oleum colcotaris integrum, vel separato albo spiritu, reliquus liquor rubeus. Albus ita concinnatur: Vitrioli libras duodecim solue in aqua, & filtra per chartam, vt clarisicetur, coagula & exicca, pone in olla strata in latus super prunis in tripode vel lateribus. Igni succenso agita diligenter, cauens ne exundet, cauens item fumum, cùm sit noxius. Ita versa donec erubescat, (vel etiam flauescat) & non amplius fumet. Si non aequaliter erubuit, illam partem igni redde, postea erige ollam, & prunis iniectis calcina exactè, ita vt penè dimidium quantitatis primae restet, & in olla fluat instar hydrargyri, & bullas quasi eijciat.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
