Latin
342.1 to 342.4
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 342.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aiunt si ex siccissimo fiat colcotare spiritus fortissimus: eum augeri in vase, in quo seruatur. [/M] Spiritus Antimonij conficitur ex calce eius, vel sale, eodem modo per retortam agendo. Sed &componitur cum tartaro ita: Puluerem stibij &tartari vnà calcina per horas duas in crusibulo. Calcem puluera, &affusa aqua in manica Hippocratis exige lixiuium, quod coagula in lapidem, destilla in arena per retortam gradibus ignis. Spiritus salis cuiusuis fit ex liquore salis per deliquium soluti, destillando item per retortam. E sale communi etiam ita efficitur: Sali communi vstulato affunde vrinam puerorum, digere per octiduum loco calido. Traiice per filtrum, coagula, solue in marmore, solutum age per retortam triplici luto munitam igne reuerberij. Fracto vase exime caput mortuum, tere, refunde destillatum, digere &destilla, idque potes repetere nouies vel decies: vel salem sublima, solue &destilla: vel in sale soluto per raphanum extingue candentes lateres, quos, vbi sat sunt poti, destilla: destillatum quidam nominant oleum salis viridis. Nonnulli tamen igni eliquant salem, &in eo restinguunt lateres. Salem qui foris accreuit, abstrahunt, lateres destillant. Ad podagras cum oleo granorum ex ebulo. Sunt qui salem statim imponant &destillent. Spiritus salis ex Paracelso, quem aqua salis vocat ad auri tincturam. Recipe salis gemmae (albissimi à natura) funde aliquoties, laeuiga subtilissimè, solue cum succo raphani, destilla, destillatum misce cum aequali portione succi sanguineae. Destilla adhuc quinquies. In chirurg. ita praecipit: Salem naturalem albissimum per se solue aliquoties, tritum misce cum succo raphani, &solue solutum destilla, &cum aqua tum sanguinea, tum viridis extitit, admisce iterum ponderibus aequalibus, &destilla quinquies. Oleum salis viridis aliter describitur ab Andernaco, ita scilicet: Salis communis lib. tres, terrae luteae libras sex, salis nitri purgati drachmas duodecim, mista optimè destilla more aquae fortis receptaculo grandi, destillatum rectifica abstrahendo phlegma per cineres. Haec est species quaedam aquae fortis.