Latin
TRACT. II. CAPVT XXVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 345
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XXVII. De aquis fortibus. Aqua fortis est, quae ex acribus &corrosiuis certa proportione commistis, violentis ignibus destillatur, igneam vim in corrodendo validam habens. Quae validissima est, stygia vocatur: quae salem ammonium cum reliquis, vt in ea aurum soluatur, regia: reliquae diuersis fiunt virtutibus, aucta mistura ex consilio, vt sit certis rebus accommoda. Gradatoriae dicuntur, quae ad gradandum tincturas adhibentur &c. &Fiunt instar fortium ex eadem materia, sed additis tingentibus, vt cinab. alum. plumoso, aerugine &c. In quibus notandum est quod nulla tingat, nisi facto ad minus octauo vel decimo super feces cohobio, quod aliter non fixentur. Fortis communis fit ex alumine &halinitro, vel etiam addito illis vitriolo, vel vitriolo &halinitro. Aliarum materiae sunt tum illae res, tum sal ammonius, &quilibet alius: tum sublimatus hydrargyrus, cinabaris, aerugo, gypsum, calx viua, arsenicum, alumen plumosum, colcotar, fel vitri, sulphur rubeum, &c. In destillatione fornax capax debet esse, receptaculum amplum aliquid fontanae habens, positum in frigida, retorta firma triplum lutata, rimae exactè clausae, siccata omnia antequam detur ignis, qui est adhibendus gradatim, vsque dum omnia candeant. Admiscemus nonnunquam silices materiae, &operi aduigilamus ferè per triduum, destillatum semel corrigimus, abstracto phlegmate. Si fortius requirimus, capiti mortuo tuso refundimus iterumque, &iterum destillamus, donec sal probè misceatur spiritibus. Tandem purificamus iniecta parte argenti, &soluta, quae crassa ad fundum secum trahit. Inde effunditur quod clarum est, &seruatur in vase fortissimo exactè clauso. Quod si obsoleuit virtus, nec tamen plane periit, denuò destillatur abstracto phlegmate, &refunditur ad nouam materiam, vel soluitur in ea sal ammonius, iterumque destillatur. Nonnunquam pars materiae ponitur in receptaculo, pars in retorta, fitque destillatio. Postea totum quod in receptaculo est, probè mistum infunditur in nouum vas, &destillatur de more. Bonitas probatur effectu solutionis metallicae, &erosionis vi in vesicando &c. Item si in frigidam immittitur, ea incalescit, &c.