# Alchemia Libavii 35-3

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/35-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/35-3

Filtratio est subductio per filtrum: id autem colum Chymicum est, itaque & colatura, seu percolatio appellari potest: fitque potissimum in humidis, è quibus aquositas tenuis transit, resistentibus spissis & oleosis. Procuratio eius principaliter sic habet. Charta emporetica connoluitur, aut complicatur, vel loco eius pannus villosus consuitur in sacci formam aut vasi applicatur, veluti infundibulo, &c. Liquor infusus sinitur paulatim in excipulum destillari: vnde & haec operatio destillatio per filtrum dicitur. Quod semel traductum est, nisi sat purum est, iterum percolatur. Quod resistit spissamentum, abraditur, si vtile est, vel eluitur. In aliquibus adhibenda expressio est: aliquando crassities haerens discutitur spatha, vel alio instrumento, vt sit locus percolationi. Si lenti sunt succi, etiam calor admouetur. Calefit autem res colanda, aut seorsim in suo foco, aut admouendo ad filtrum sartagine calente, &c. Pro expressione in aliquibus valet emulsio, cum detersione & derasione per cultrum eburneum vel ligneum, & c. vt cùm mucilagines è seminibus vel radicibus viscidis stringimus, vbi calor adhibendus est, & maceratio. Hac operatione maximè segregant purum ab impuro factis putrefactionibus. Sed & eadem vtimur ad olea ab aquis separanda. Olea enim pinguia subsistunt in charta permeante aquositate.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
