# Alchemia Libavii 358

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/358

TRACT. II. CAP. XXXI. De aquis gummatum. Gummi, resinae, lachrymae, & quae huius sunt classis, essentiam in oleo habent potius, itaque oleum ex eis quaeritur magis quàm aqua. Quia verò licet plurimum humoris alimentarij & elementarij in coagulatione diuaporauit, tamen adhuc aliquid habent sibi vnitum: itaque solet & ex illis aqua elici, maximè verò tunc, quando & oleum, antecedit enim oleum. Per se si destillentur, parum aquae praebent, & producitur ea igni lentissimo in vitreis organis vapore balnei. Resinae humidae aquae plus exhibent, sed quae ad spirituum naturam inclinat. Itaque tunc comparatur, cùm spiritus: & nomine phlegmatis solet designari. Sic in cera dum oleum fit, aqua per retortam exit. AQVA LASERIS VEL STYRACIS, & similium. Gummi pulueratum perfunde aqua rosacea ad duos digitos. Macera loco tepente per dies septem, destilla per balneum, destillatam insola. Aqua gummi cerasiorum: Gummi hoc contunde, pone in fimo humido calido, vel in balnei vapore, vel inhuma per mensem, postea destilla lentissimo balneo, & exit aqua. Oleum sequetur si cohobaueris, vel egeris vt suo loco dictum est. Eadem ratio est in sulphure, succino, & similibus: si enim per se destilles succinum sine aque ros. prodit aqua, sed oleum corrumpitur, lentescit, nigrumque euadit. Sic aqua destillatur ex fuligine fornacum. Aqua sachari destillatur per retortam capacem, egreditur turbida quia flatuosum. Omnis quae exugi potest, miscetur arena siccissima purissimaque tanta, quanta imbibitur aqua. Destillatur in balneo Mariae. Septies labor repetendus cum noua arena est, & tandem inclarescit. Prima destillatio fit in cineribus. TRACT. II. CAP. XXXII. De aquis stillatitiis ardentibus. Aquae stillatitiae ardentes sunt, quae minus habent aquositatis, adeoque ad spiritus oleosos accedentes inflammari possunt. Nondum tamen ab omni aquositate crassiore penitus sunt liberatae: itaque & non totae conflagrant, sed relinqunt post se vestigium aquae, & perturbantur [sic] nonnihil, neque ita penetrant, nec sunt pingues.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
