Latin
TRACT. II. CAP. XXXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 359
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &ab oleo &spiritibus distant: vt quasi sint oleum vel spiritus aquositate subtiliori copiosa exactè permisti, ob quam mistionem etiam igneae censentur, &iniuria frigoris elementaris, nisi elementaris aquositatis multum habeant, non congelascunt. Eaedem nonnunquam elaborantur subtilius, ita vt ferè assequantur naturam spirituum &quintae essentiae vini &oleorum. Infrà tamen adhuc paulò subsistunt. Et harum nota est, non relinquere post se vestigium infuscans stanneum nitorem. Cumque vulgares semel atque iterum destillentur, hae per quatuor alembicos exiguntur. Vnde &in menstruorum censu spiritus officio funguntur, suntque soluentes. Subtilissimae aquarum ardentium sunt, quae primò exeunt, &dum alembicus inuisibiles spiritus habet &pellucet. Cum verò obnubilatur, vel bullae &riuuli per rostrum decurrunt, phlegma adest. Res ex quibus destillantur sunt, feces vini, cereuisiae, &aliarum potionum inebriantium. Postea etiam liquores ipsi inebriantes, insuper fructus, vt triticum, auena, hordeum, oryza, siligo, lolium, lignum &baccae iuniperi, fermentum, castaneae, glandes faginae, &c. Omnino vegetabiles potissimum, quibus cum vaporosa aquositate etiam multum est spirituum acrium, &odor grauis. Aqua ardens ex vino ita efficitur: Vinum bonum infunde vesicę aheneę, accommoda alembicum vitreum cum canalibus per dolium refrigerans in receptaculum ductis. Sit autem tertia pars vacua: ignem subijce lenem, &caue ne ebulliat vinum: destillando tertiam partem duntaxat excipe, si praesertim ad morbos requiris, eamque ter destillando corrige, semper crassiora relinquendo, ad suos vsus, &tertiam extrahendo: ex reliquijs primę destillationis fit acetum: ex secundae &reliquarum, menstrua, vel etiam externorum morborum remedia. Nonnunquam decima duntaxat pars elicitur, eaque accedit ad spirituum praestantiam, aliàs &dimidia. In hac aqua variatio est. Quidam pileum cum duplici rostro ex aere admouent: alij alembicos quatuor cum totidem rostris, ita vt alter alteri sit impositus, omnesque pertusi praeter summum, ex quo optima aqua prodit: ex reliquis grauior &deterior. Nonnulli sedecim mensuras imponunt, &cucurbitam seu vesicam ad medias implent. Destillant primò partem vnam, post mutant receptaculum, illamque seorsim notant &seruant. Alio receptaculo capiunt aquam secundam, &vim explorant gustu, vel ex igni argumentum sumunt. Si quid adhuc virium est, tertiam seorsim concipiunt, donec senserint nihil subesse virium. Hoc absoluto. phlegma effunditur, vt fiat acetum, &opus repetitur in noua materia sedecim mensurarum. Aquas seorsim exceptas, sigillatim corrigunt denuò destillando igni lentissimo: secunda destillatio sit tantum ad medias in vnaquaque parte. Rectificantur ad solem, bbb vel circulantur. Quatuor vini mensurae prima destillatione dant vnam, secunda dimidiam, tertiò &quartò tota destillari solet. Alij ex viginti mensuris primùm quatuor, secundò duas, tertiò vnam destillant, si scilicet vinum fuit rubrum, quod magis est terrestre. Tales aquae sunt materiae spiritus vini, &quintae essentiae. Aqua ardens ex musto. Cùm feruet, impone collum orificio vasis, &ei accommoda alembicum vastum cum recipiente. Aquam exceptam destilla denuò more spiritus vini, vt ab aquositate separetur.