# Alchemia Libavii 36

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/36

Caeterum pro filtro multa alia excogitauit industria. Sunt enim qui per manicam Hippocratis percolant: alij per pannum cotoneum, vel alium laneum aut lineum: nonnunquam per setaceum. Aliquando cribrum, vel loco huius pertusa dolia stramine sternuntur, vel herbis conuenientibus: his imponitur calx, vel cinis, affusaque aqua ita fit percolatio, & lixiuium. Intercedit aliquando & lineus pannus inter stramen & cineres. Cùm a vino aquam segregare volumus, hederaceo vase vtimur: quibusdam placet & arundo, vel sambuci ramus, aut iuncus. Cùm aquas à viscidis succis, luto fecibusque depurare: in colatorium aeneum, vel quodcunque ad manum est, silices fracti, vel sabulum, glarea, argilla, arenaue pura locatur, affusaque saepius aqua transigitur. Idem tamen etiam fieri potest integro, ita vt subtus sit decurrendi spacium, accommodato tubulo. Aliquando corium ceruinum, vel ouilla pellis ministrat, vt in hydrargyro. Nonnunquam stuppa, lana xylina, globi filorum aeneorum, &c. Succi spissiores frictu traiiciuntur per cribra, resistentibus reliquiis: quopacto per vannum seu cratem mustum, &c. Per qualum vel fiscellam cereuisia, &c. Calidos tamen oportet esse spissiores succos, vt in cassia, quae vapore emollitur, &c. Perforant & ferreas laminas, easque obiiciunt exitui vasorum, in quibus res tunduntur, vt in metallinis molis: Sic ahena pertusa sunt in hydragogia: in culina cochlearia foraminulenta. Cognata filtrationi cribratio siccorum est, & succussio, quam & excussionem nominant. Fit illa vsitatè per cribrum circulare vel oblongum, nonnunquam cum motu, haerentibus crassis, transuolantibus minutis: & cribri foramina laxa vel angusta sunt pro rei modo. Succussio verò est farinaceorum per sacculum rarum exactio, vt fieri consueuit in molis, vbi vix quicquam sponte penetrat, sed incussione cum baculo vel re simili opus est. Affine quid est rustica euentilatio frumentorum, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
