Latin
TRACT. II. CAP. XXXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 363
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. XXXV. De aquis stillatitijs descensorijs. HAE sunt, quae per descensum destillando extrahuntur, è rebus plaerumque tenuioris substantiae, quales sunt flores, herbae tenerae, fructus &carnes molles, &c. In quibus plurimum destillatio procuratur per ollam &sartaginem, etiam colore interdum seruato. Variat tamen administratio. Aqua fragorum: Fraga matura consperge sacharo, &tunde in pultem, quam impone ollae linteo obductae, adhibitisque prunis per sartaginem destilla. Hoc modo violarum flores, cichorij, borraginis, &c. Destillamus: ita paratur aqua polygoni, hyperici, &similes. Aqua caltharum: Phiolam imple floribus caltharum concisis. Obijce glomerem fili ferrati. Destilla per descensum ad solem. Ita fit aqua cum colore sui floris. Sic flores verbasci, buglossae &alij aquam desudant: item flores rosarum cum musco destillantur per balneum descensorium in aquam. Aqua ranarum: Ranas purgatas &tusas per duas ollas igni circulatorio destilia. Vsus aquae est ad lepram. Ita sit aqua ex taleolis scyllae, ad mures occidendos. Aqua florum cichorij aliter: Vittam muliebrem crinalem suspende in vitro ad medium. Imple flaribus concisis tusisque Occlude operculo. Vitrum in aquam frigidam pone ad medium. Destilla ad solem, &defluet aqua. Aqua florum pruni syluestris: Flores purgatos tusosque destilla per linteum super ollam expansum. Aqua terebinthi: Resinam pone in vase ligneo fundi rarissimi &porosi (quale est ex hedera, &c.) &transudat liquor. Eodem pertinet &extractio per deliquium, cum scilicet non tota res soluitur, sed aquositas essentialis in subtili parte existens coagulata resoluitur &defluit vel per marmor, vel sacculum, aliave instrumenta. Sic aqua tartari calcinati conficitur &aliae.