# Alchemia Libavii 363

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/363

TRACT. II. CAP. XXXV. De aquis stillatitijs descensorijs. HAE sunt, quae per descensum destillando extrahuntur, è rebus plaerumque tenuioris substantiae, quales sunt flores, herbae tenerae, fructus & carnes molles, &c. In quibus plurimum destillatio procuratur per ollam & sartaginem, etiam colore interdum seruato. Variat tamen administratio. Aqua fragorum: Fraga matura consperge sacharo, & tunde in pultem, quam impone ollae linteo obductae, adhibitisque prunis per sartaginem destilla. Hoc modo violarum flores, cichorij, borraginis, &c. Destillamus: ita paratur aqua polygoni, hyperici, & similes. Aqua caltharum: Phiolam imple floribus caltharum concisis. Obijce glomerem fili ferrati. Destilla per descensum ad solem. Ita fit aqua cum colore sui floris. Sic flores verbasci, buglossae & alij aquam desudant: item flores rosarum cum musco destillantur per balneum descensorium in aquam. Aqua ranarum: Ranas purgatas & tusas per duas ollas igni circulatorio destilia. Vsus aquae est ad lepram. Ita sit aqua ex taleolis scyllae, ad mures occidendos. Aqua florum cichorij aliter: Vittam muliebrem crinalem suspende in vitro ad medium. Imple flaribus concisis tusisque Occlude operculo. Vitrum in aquam frigidam pone ad medium. Destilla ad solem, & defluet aqua. Aqua florum pruni syluestris: Flores purgatos tusosque destilla per linteum super ollam expansum. Aqua terebinthi: Resinam pone in vase ligneo fundi rarissimi & porosi (quale est ex hedera, &c.) & transudat liquor. Eodem pertinet & extractio per deliquium, cum scilicet non tota res soluitur, sed aquositas essentialis in subtili parte existens coagulata resoluitur & defluit vel per marmor, vel sacculum, aliave instrumenta. Sic aqua tartari calcinati conficitur & aliae.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
