# Alchemia Libavii 37

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/37

Ita sinitur totum quiescere, donec in diuersas regiones secesserint diuersae partes. Postea oculo pertuso emittitur ille liquor qui proximè incumbit: oleum cùm adest, vel obstruitur opposito digito, vel si solidum integrumque est, vas statim inuertitur, & postea alio vale excipitur: Potest tamen hoc et iam fieri per celerem translationem ad receptaculum vicinum. Si nihilominus aliquid aquei remansit cum oleo, alijs id modis abstrahitur, vt diuaporatione, &c. In metallurgia oculus in fornace per canalem ad catinum in furno penetrat. Itaque cùm fusae materiae plenus est, finitur totum vno decursu exire in praefurnium, ibique separatio fit per pyragras & alia instrumenta. Remanet autem id, quod nondum est fusum. Foramini isti in aliis nonnunquam iungitur epistomium, nec sinitur decurrere continuè liquor, sed item cùm est collectus, vt fit in lixiuiis nitrarijs, aluminarijs, & similibus. Aliquando dolia vel labra ita concinnantur, vt in iis obseruetur sedimenti altitudo, qua hoc pertingit: ibi ad latus ponitur epistomium: cumque requieuit, emittitur liquor insistens, tanquam per depletionem. Et hoc opus ambigit inter clepsydrian & depletionem. Id obseruari consueuit in muria, aquis solutionis nitri, vitrioli, aluminis, &c. Tantum infunditur doliis, quantum videtur satis fore ad explendum interuallum à fundo ad epistomium per sedimentum crassum. Ea res procuratur & alia solertia, in oleo misto aquae, subduciturque non quod vicinum est exitu, sed quod innatat. Metimur quantam distantiam à fundo inuersi vasis occupare possit aqua vsque ad oleum, tanta longitudinis eligimus culmum vel calamum, aut alium canalem, & circa imum inuoluimus cerae: postea inserimus in vas secundum longitudinem, ceramque applicamus vndique, ne quid exeat. Occludimus & foramen culmi: deinde vitrò inuerso sinimus quiescere, dum secedat oleum ab aqua, quo facto per redapertum culmum decurrit oleum. Solent idem procutare per culmum geminum, auorum vnus aërem subuehit, alter surripit liquorem: & cùm nihil amplius procurrere volumus, obstruimus aëris ingressum, & sistitur decursus. Nonnulli vitrea infundibula cum epistomiolis sibi fieri curant, &c. Est & cùm imum foramen non cera, sed charta, vel coacta lana & similibus obstruitur, posteaque dato foramine subducitur humor, qui oleum est, si id subsidet, veluti charyophyllaceum, &c. Aqua verò, si innatat, &c. Hoc Paracelso est separare per tritorium, quod vulgo scribitur pro traiectorio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
