Latin
ALKALI EX COMPOSITIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 374-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALKALI EX COMPOSITIS. E tartaro &nitro: Tartari albi &nitri pares tere, misceque in lapide. Cape carinum seu crusibulum sat amplum pro puluere capiendo. Candefacito: iniice parum pulueris, vt sal nitri deflagret, postea iterum aliquid, idque donec totum inieceris. Catinum exime igni, tere materiam, &cum aqua stillatitia fac lixiuium, quod filtra &coagula in salem. Apud Paracelsum multae extant compositiones titulo alkali, vt alkali thutiae, haematitae, auripigmenti, stibij, lithargyri, &c. Sed non sunt omnes merae essentiae, &interdum etiam magisteria calcium solubilium, quandoquidem etiam tota possunt resolui, per elaborationem repetitam: &pars est sal vstus, pars calx magistralis in plurimis compositionibus. Ita fiunt: Alkali thutiae ad strumas: Recipe thutiae trientem: salis fusi, calcis viuae singulas selibras. Ex sale &calce fac stratum vnum, impone ei stratum ex thutia, &sic deincepsper vices. Calcina in reuerberio gradu quarto, collige salem ex calce per aquam stillatitiam. Alkali haematitae ad vlcera cruentantia: Haematitae quadrans, luti orientalis, boli Armeni, singulorum tantundem. Cum gummi tragacamthae, aceto soluto fiat bolus. Reuerbera hunc quarto gradu ignis. Ex calce extrahe alkali. Hoc alkali syncerum est, si rectè agas.