# Alchemia Libavii 377

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/377

TRACT. II. CAPVT XXXVIII. De Crystallis. Glacies est lapillus fragilis per conglaciationem Chymicam factus. Congelatio autem eiusmodi sit, humore aqueo secedente, & congelabili succo consistente in formam lapilli, quod sine calore euidente etiam in cella fieri potest. Si tamen pars aquositatis diuaporando dissipatur, opus procedit citius. Itaque & lixiuia glaciei solent decoqui ad crassitiem sapalem, aut sedimento facto, quod aqueum innatat, depleri. Reliquum congelat eò facilius. Omnino res quae habent succum congelabilem, soluuntur in humorem lixiuij, per aquam competentem, aut si proprium habent, is relinquitur. Lixiuium colatur diligenter ad purum, vel si secum quid vnà est, ex illis lapilli existere permittuntur, & postea abluuntur. Colaturae pars sapalis disponitur in suis alueolis loco apto: quod si penetrans valde est, vitrea vasa conducunt. In his vt plurimum bacillos collocamus ex lignis abiegnis vel similibus non pinguibus, aut etiam stipulis, &c. Quibus lapillus glaciei accrescit. Nonnunquam & per se consistere sinitur. Concretione facta, repurgatur glacies ablutione in aqua limpida celeri manu: aut si interna quoque est impuritas, soluitur aqua destillata, colatur per filtrum chartaceum, & congelatur denuò. Glacies eiusmodi duobus distinguitur nominibus: vocatur enim crystallus interdum, interdum vitriolum: quanquam & nomen salis vel alkali vtrique soleat interdum ex analogia confectionis & formae, tribui. Crystallus est glacies alba, perspicua ad instar lapidis crystallini. Quanquam enim alia magis perspicua sit alia, & nonnunquam nubeculis perturbetur, summae tamen puritatis comes est crystallina perspicuitas, quae vltimo fine in his requiritur. Inde & nomen à crystallis naturae huc translatum est. Conspirat autem cum forma consistentiaque crystallina etiam elaboratio per congelationem. Itaque etsi & alia crystallinam consistentiam & formam habeant, vt sales quidam, hydrargyrus saepe sublimatus & similia: crystalli tamen non dicuntur propriè, nisi & confectionis ratio respondeat, fiatque extractio essentialis. Hinc fit vt & sales plurimi, qui natura sua sunt sales, in hanc classem cadant, differantque ab alkali modo confectionis, & forma. Excellunt hîc alumen, borax, sal gemmae, qui & crystallinus, sacharum crystallinum, & alia.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
