Latin
CRYSTALLI SALIS NITRI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 379
Unproofread scanNot analysed yet
CRYSTALLI SALIS NITRI. Sit dolium ligneum cum duplici podio, altero integro quod est in imo; altero pertuso instar cribri, quod sit in medio. Capiat autem quatuor aut quinque amphoras, &circa fundum habeat epistomium ad aquam educendam. Podium in medio insterne stramentis. Impone terram nitrosam, qualis tum ex certis locis, vt in Aegypto, sumitur tum ex stabulis pecudum, vt ouium, &c. Et vbi vrina diu est effusa, (quidam etiam cinerem aluminosum accipiunt). Affunde aquam &agita benè, saepeque perinde ac si velles vulgare lixiuium facere. Aquam muta donec nullam deprehendas in colatura per epistomium exeunte acrimoniam, vel terra sit exhausta. Vbi inferior capacitas dolij impleta est, vel sat lixiuij habes; per epistomium emitte, &cola per pannum densum. Coque in aheno ad medias. Decoctum effunde in labra lignea, vbi concrescat in conos, vel tessellas, vel bacillis annascatur. Si coni sunt impuri, solue denuò, filtra ad purum, &congela, idque potes quinquies repetere. (Materiam nitri etiam arte potes concinnare, si murum purgatum asperseris, vel ablueris vrina ouilla, vel equina. Concrescet ibi salpetrae; quo abraeso, iterum abluemurum, &consperge lixiuio, in quo prius sal petrae erat coctus &coagulatus. )Elaboratio salis nitri, vt purissimi &magni fiant coni. Vrceo ligneo nouo impone cinerem faginum cribratum. Affunde aquam pluuiam. Agita benè. Sine subsidere. Purum effunde. Affunde aquam nouam, &procede vt antè, donec sal exierit. Salem petrae, vel nitrum pone in aheno. Affunde lixiuij prioris vt nouem digitis excedat. Metire verò altitudinem salis petrae in bacillo antequam affundas lixiuium; &huic mensurae adde nouem digitos seu spithamam, vt scias quantitatem iustam. Lixiuio infuso, coque ad ignem &despuma cum pertuso cochleari. Si decoxeris ad eam altitudinem, quam de sale per se in baculo notasti: guttam vnam atque alteram prunis iniice. Si scintillat flamma caerulea, satis coctum est: si non, coque amplius. Hoc facto, cola per linteum spissum triplex mundum in vas mundum, non nimis altum. Non imple ad summum. Pone loco frigido, iniectis spicillis ligneis abiegnis vel pineis non pinguibus: concrescere sine, concreta sicca. Si Styrias requiris, exiam congelato efficies. Recipe calcem viuam, extingue eam aceto forti ea copia, vt fiat lixiuium, quod post sedimentum abstrahe &filtra. Admone ad ignem, &sine feruere. Iniice salem nitri paulò ante repurgatum Agita bene. Vbi refrixerint, cola per linteum spissum Coque &despuma. Guttis in prunas coniectis iterum explora num iusta sit coctio; scintillis caeruleis apparentibus cola in vas ligneum, vt concrescant styriae. Magnae fient styriae in hunc modum: Calcis viuae partes tres, cineris fecum vini partes duas inijce in vas mundum, vt totum impleant.