# Alchemia Libavii 38

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/38

CAPVT XXII. De separatione per abscessum, in qua primo loco de Expiratione. Separatio per abscessum est cùm partes naturarum diuersarum è commistione abscedunt à se mutuò, & ad regiones distinctas feruntur, absistentes mutuò. Est duplex: Discessus & dilutio: Discessus fit cùm penitius vnita caloris soluentis potissimum efficacia separantur, disceduntque. Hoc perficitur expiratione, & resolutione commistorum. Discessus per expirationem est, cùm pars in spiritum attenuata discedit. Et expiratio tunc nominatur principaliter, cùm in aërem liberum eleuatur dimittiturque. Quando enim excipitur, destillatio, vel sublimatio nuncupatur, quae operationes nonnunquam etiam pro expiratione famulantur. Est autem expiratio in humidis vapidisque. Diuaporatio, vel [GR] ἐξάτμισις [/GR] , in siccis fumidis seu halabilibus, exhalatio. Nam spiritum Chymici tam humidum habent, quàm siccum. Diuaporatio instituitur in aliquo vase, veluti pro rei conditione, olla, sartagine, cucurbita, &c. Fitque gradibus caloris diuersis. Quae lenta est, ad solem, vel balneum, vel fimum, &c. Aut etiam vaporarium tricliniorum leuiter absoluitur, nonnunquam aperto vase, aliàs tecto, ita tamen vt operculum vno atque altero foramine sit peruium. Violentior etiam cum elixatione & ebullitione est. Nonnunquam cùm ad siccum diuaporare volumus, praecedit violentior vsque ad crassitiem succulentam. Reliquum humoris vapidi lentè absumitur. Non semper autem ad siccitatem peruenimus, sufficitque diuaporasse ad absumtionem aquositatis, vt in oleis, & succis, & similibus. Ea nonnunquam correctoria est, vt in his, quibus spiritus sunt venenati, vel foetentes, vt viperis, oleo ossium, &c. Ministrat & sublimationi. Nam res sublimandae quandoque humidos spiritus habent coniunctos: eos abstrahimus diuaporando, quod vel in sartagine per tostionem sit, vel aperta cucurbita sublimatoria, quousque transierit humor: vel etiam in eius alembico relicto foramine: & tunc discessus humiditatis exploratur lamina ferrea polita.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
