Latin
SACHARVM CRYSTALLINVM QVOD
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 383-2
Unproofread scanNot analysed yet
SACHARVM CRYSTALLINVM QVOD candi appellant. Sachari de Medera libras viginti tusas solue aqua q. s. in caldario. Sine parum ebullire, ne lentescat aut rubescat sacharum mora ad ignem. Fiat consistentia syrupi spissi. Funde in labrum figulinum quadratum intus vitratum, &diuersis tabulatis distinctum, ita vt ab amplo in angustum desinant. Foris istis impone bacillos abiegnos vel pineos à se tres digitos distantes. Sacharum affusum accrescit more crystalli. Colloca verò istud labrum ad fornacem in tepore &benè operi. Quod congelauit, exime; reliquum syrupum iterum calefac donec ferè bulliat, &super nouis bacillis funde in labrum. Sacharum necesse est prius depuratum esse oui candido vel filtris. Potest etiam fieri ex sacharo sino repurgato. Ex Tomaeo aut flaui fiunt, aut longo indigent labore, in filtrando &depurando. Concrescit &circa aromata eodem modo. eee TABVLA CRYSTALLINA MERCVRII, &c. Affinis his est &mercurij fixio crystallina. Deinde etiam sublimata nonnulla transparentia, quanquam per se vel ad magisteria pertineant vel ad flores aliave artis capita. Non enim hic spectatur forma externa, sed essentia elaboratione singulari facta.