# Alchemia Libavii 388

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, VITRIOLVM STANNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/388

Bolus est duplex: Flos, & Turbithum. Flos est holus per sublimationem extractus. Itaque etiam ex centro & imis partibus eleuandus est & producendus, vt in summitate forma sicca coagulet. Flos spirituosa rei substantia est: Turbith verò magis terrea. Itaque ille non rarò eleuatur halitus concreti instar, quales etiam natura Vulcania in suis officinis terrarumque mineris proflat & gignit. Sunt tamen & alij modi, vt mox dicetur. Nomen vsitatissimum est Chymicis, quanquam interdum cum croco confundatur, interdum etiam cum turbitho sicut solet fieri vbi quisque ex libitu dicit. Ita cerussam interdum florem plumbi vocant, & crocum Martis, cum haec sint magisterique illarum terum, & floris veri fieri queant materia. Ita flores stibij per descensum, appellam aliqui Turbithum calcis forma post combustionem relictum, & amplius reuerberatum, vt tinctura inde possit elici. Sed hoc catachresticum est. Vulgo & quod in lacte eminet florem nuncupant, quomodo quaelibet olea per solutionem ex corporibus suis in liquore emergentia, & alia possunt flores dici. Sed in arte oportet nos certa & scientifica retinere. Communi linguae nihil praescribo. Illis rebus alia hic sunt nomina, vt tincturae spiritus, olea, &c. vocentur. Omnis flos per se est volatilis & spirituosus, quanquam ingenio magistrali possit figi, & ad naturam Turbithi aliquando adduci. Volaticum esse ipse modus praeparandi docet. Exhalat enim ad superficiem è centro, vel emergit, cùm fixa & Turbitha se contra habeant. Inde verò etiam subtilioris penetrantiorisque est substantiae, peruadit corpora etiam exilibus meatibus, sed non haeret nisi per vim aut fixione. Itaque tum ad vsum medicum & celere auxilium valde est accommodatus, sed circumspectè adhibendus, ne impetuosè mouendo materiam capitis, colliquationes catarrhosque periculosos concitet, aut dum dissipat materiam alui, inque spiritum redigit, caput conuulsionibus, & membra torminibus discruciet, in quo vidimus crebrò peccatum ab agyrtis Paracelsicis. Flos fit sublimatione vel per distantiam, vel superficiem, potissimum ex illis rebus, quarum essentialis virtus in volatili parte subtilique magis consistit. De sublimationum modis satis praeceptum est libro primo. Sed vt mirifica est industria, ita facilè potest opus opere mutare. Itaque interdum pro sublimatione est difflatio per obliquum, aut decliue in latus: interdum destillatio per retortam, aut etiam alembicum, vbi cum humido spiritu flos in sublime sertur, & cum eo in humorem coegulato defertur, tandemque singulari praecipitatione vel diuaporatione suam consistentiam acquirit: sed tunc nomen quintae essentiae sortitur. Nonnunquam humidis spiritibus praeter uolantibus consistunt in via sicci, sicut exemplatestabuntur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
