Latin
FLORES SVLPHVRIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 396
Unproofread scanNot analysed yet
Horum vsus est in putredine &vlceribus pulmonum, atque adeo etiam phtisi. Dantur cum magisterio coraliorum, vel tinctura; aut syrupo de hyssopo &similibus. Alij in peste adhibent cum succo scordij &aqua eius, tum in febribus putridis &similibus. Apud Paracelsum pro asthmate talis est modus: Sulphuris fusi, sandali rubei, cupressi, pini, aequales per strata alterna reuerberantur in cinerem vase clauso. Ex eo fit alcali secundum artem per aquam hyssopi vel prassij. Alcali hoc cum subduplo myrrhae sublimatur. Aliam compositionem destinat sanitati conseruandae: Sulphuris trientem, croci orientalis, myrobalanorum chebulorum, belliricorum singulis miscens vncijs, additoque oleo granorum iuniperi quantum satis ad massam, sublimat igni lentissimo. Sed eiusmodi compositionum multae, mirificaeque excogitari possunt. Florum sulphuris niueorum talis est praeparatio: Sulphuris purgati, aluminisque vsti singulas selibras contritas commisce, &sublima cum attentione spirituum humidorum, vt est artis, per gradus ignis horis duodecim. Quod eleuatum est, tritum remisce capiti mortuo, &sublima iterum, quod quinquies vel toties repetendum est, donec feces prunis iniectae non redoleant. Flores tales iterum cum duplo salis communis praeparati sublima; tandemque cum nouo sale iterum quinquies, quousque; vt nix albescant. Hi flores si figantur, ad metallica sophismata sunt vtiles, vt aes instar argenti appareat. Qui sapè sulphur cum vitriolo sublimant, etiam perspicuos conficiunt flores. Caeterum inter compositiones etiam haec, fors iuxta Paracelsicam normam instituta praedicatur: sulphuris praeparati selibra; salis guaiaci, absynthij, chebulorum singulae vnciae: myrrhae, benzoini styracis calamitae singulae semunciae, cinamomi, nucis moschatae, rorismarini singuli sicilici, olei iuniperini q. s. ad massam. Haec mista post menstruam digestionem sublimentur. Verum temere coaceruantur multa. Cum sale scordij &absynthij sublimabitur sulphur aliquoties ad pestem, cum sale vitrioli &guaiaci ad hydropem &gallicam, cum succino, castorio, vitrioli sale, ad apoplexiam, epilepsiam, melancholiam, paralysin, &c.