# Alchemia Libavii 400

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/400

Quorundam natura verò ita se habet, vt tantum praebeant turpethum quo cum laude vti possimus, quorundam talis vt praeter turpethum etiam flores reddant, quod fit ob homogeniam substantiae & synceritatem, cuius tamen essentiales partes diuiduntur in spiritualiorem vnam, & alteram fixam: qualia sunt mercurialia potissimum. Itaque in his duplex est elaboratio vtilis. Vox turpethi ex Arabum sermone, quo seu corticem herbae ferulaceae, seu radicem signat (quanquam postea etiam medicinae ex genere tithymallorum simili sit accommodata) in chymiam irrepsit, propter conformem fortassis effectum, qui deprehensus est in mercurio certis modis in arcanum redacto. Itaque etiam ne quis vegetale turbith intelligeret, adiecerunt MINERALE, de quo postea plura. Ego vidi turpethum minerale apud praestantissimes chymicos appellari mercurium praecipitatum, seu alijs modis fixum, separata per ignem parte volatili, seu per aurum, quod & aurum vitae nuncupant itidem neglecta volatilitate, vt apparebit in praeparatione; neque tamen inueniens quo alio titulo extracta seu essentias fixas appellarem, cum supra in magisterio fixionis integrorum hoc nomen esset vsurpatum: communi vocabulo designare volui omnia extracta seu arcana separata, siue ipsa per se fixa essent, nec egerent nisi segregatione volatilitatis noxiae, quae tamen in vnum corpus concreuerat, siue arte figenda, quam consilij rationem non puto eruditos improbaturos. Videntur quidem etiam alia arcana, vt olea, tincturae, &c. Ad hanc classem recidere posse, vt sic ipsa res non nisi affectione mutetur possitque facilè hoc totum caput tolli, & in alia dispergi, sed tanti est praeparationis diuersitas, atque etiam in aliquibus singularis turpethi processus, vt obliterari non potuerit nec debuerit, quin & consultum fuerit vno in loco seu de arcanis figendis lege turpethorum, seu statim extrahendis essentijs fixis peculiariter praecipere. Consentit quidem in aliquibus hoc negotium cum artificio fixionis, cuius mentio fit in magisterijs; sed nec pauca habet peculiaria tum ratione singulorum, tum quod hic non integra figuntur, sed pars fixa essentialis extrahitur & exaltatur, aut etiam ex volatili transmutatur specificè. Hinc definitio ait coagulum specificum esse seu arcanum & essentiale, ne confundatur cum magisterio; addit fixum, ne flos intelligatur aut aliud volaticum, & quidem debet fixum intelligi non quomodo in auro solet, sed relatè ad eiusdem rei partem volaticam halituosam ve, quomodo olea volatilia sunt in spiritali suo humore, sed coagulata in sulphur, possunt dici fixa, quanquam non sic ignem tolerent vt metalla.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
