# Alchemia Libavii 403

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TVRBITH LVNAE EX DORNESIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/403

TVRBITH LVNAE EX DORNESIO. Fac cementum ex arsenici auripigmenti, cineris, fecum vini, sulphuris, singulis vnciis, salis nitri vnciis duabus. Misturam compone cum lunae libra vicariis seu alternis stratis in suo catino. Reuerbera per triduum. Exemtam lunam in puluerem redige. Huic affunde aceti spiritus vini, aquae regis singulas selibras. Immitte omnia in vitrum iustae magnitudinis, idque luto bene arma, digere in arena, & tertio ignis gradu in lapidem coagula. Hunc tere, additoque vini spiritu vel quinta essentia, digere, vt sulphur secedat. Phlegma destilla per alembicum. Refunde id fecibus, digere, & subtrahe, repetito hoc labore sexies. Vitimò humiditatem abstractam diuapora seu coagula. Puluis subtilis inuentus est turbith lunae. Haec ille. Sed totus processus respondet quintae essentiae. Nihil enim aliud est, quàm extractum subtilis essentiae lunaris per alembicum cum suo menstruo: quod aliàs Paracelsus per aquas fortes procurat. Nec sat tutum est iudicium, sine illud coagulum argenti, an additamentorum, seu solius, seu cum his iuncti. Puto itaque Dornesio suum modum esse relinquendum, & ad artis requisita respiciendum, vbi natura deductorum praeceptorum veri Turpethi rationem non sinit latere. Potest & Turbith metallorum ex eorundem vitriolo concinnari, vel sale. Potest tandem etiam per coniunctionem philosophicam cum aqua viscosa. Sed hunc modum alij accommodo negotio. TVRBITH MINERALE. Hoc fit ex hydrargyro ex minera petito. Elige hydrargyrum ex mineris auri, vel argenti (reperitur enim in horum fodinis, vel iuxta, vel etiam aquarum impetu protruditur: & potissimum ille valet ex quo segregatum est aurum vel argentum natura commistum, qui vel principium & prima materia eorum est, vel capsa ex coniunctione tamen eorum alterata). Repurga eum ad modum magisterij. Praecipita spiritu vitrioli albo, vel eiusdem sale, vel vtrisque mistis. Praecipitatum edulcera per stillatitiam ouorum aliquoties infusam & abstractam iterum. Hunc porrò praepara per coctionem in aceto & aqua, sicut dictum est in floribus, vt fiat massa. Hanc circula cum spiritu vini tartarisato, circulatam reuerbera in ouo philosophico, vel catino congruo, vt erubescat calore competente. Vbi erubuit, aqua albuminum & calcis ouorum iterum figatur. Fixus puluis in sublimatorio segregetur per se à volatilitate, quam florem vocamus. Turbith in fundo est, quod exalta per aquam Theriacalem circulando. Nomen Turpethi mineralis tribuitur modo floribus aureis, vt suprà dictum est, modo praecipitato per aquam Theriacalem correcto, quanquam aliqui etiam simplicius tantum aquam ardentem affundant, eamque ter quaterve super eo accendant, satis fixum & rectificatum putantes. Alij alias concinnant sub hoc titulo formas. Quidam vocant & praecipitatum dulcem, & diaphoreticum. Mihi & rei & praeceptis congruentior visa est descriptio posita ad mentem Zuingeri, Monauij, & aliorum artificum accommodata; quanquam Zuingeris praecipitationem perficiat oleo colcotarino rubeo, quod sit sale vitrioli exasperatum: Monauio spiritus albus placet.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
