Latin
ANTIMONIVM DIAPHORETICVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 407
Unproofread scanNot analysed yet
Eluitur postea aceto, vel simili liquore, daturque cum vino stomachali, aut etiam [sic] aqua eius inde abstracta. Potest &ex vitro purgante confici, si in puluerem comminutum aceto per mensem trinis diebus mutato maceretur, ignique exiccetur demum. Nonnulli aqua forti [sic] vitrum calcinant, calcem figunt in reuerberio, coquunt aqua dulci, &circulant [sic] aqua cinamomi. Ita quod post abstractam tincturam residuum est, ad turpethi [sic] formam elaborari potest. Porrò ex turpetho tali etiam sal, vel essentia quinta conficitur. [sic] Dixi huc referri posse Regulum, quanquam in magisteriis transmutationium etiam sit positus, quod non simplex sit magisterium, sed vnà etiam extractum segregata parte volatili &excrementitia. Sic elaboratio calcis vlterior &fixatoria eandem quoque in hanc classem transfert. Nonnulli aurum medicum appellant ex Regulo in spumam per salem nitri redacto, pulueratoque per spiritum vini extractum more essentiarum, tincturarum, vel alcali. Sed mihi hoc turpethum non est, nec syncerum stibium, vt pote halonireo potius abstracto quàm antimonio.