# Alchemia Libavii 407-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, SVLPHVR REVERBERATVM ESSENTIALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/407-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/407-2

SVLPHVR REVERBERATVM ESSENTIALE. Trito sulphuri aquam fortem ad tres digitos affunde, vel quatuor. Strent in digestione calida per triduum. Destilla aquam, affunde nouam, digere & destilla, idque etiam repete tertiò. Tandem omnem humorem prolicet, vt relinquatur sulphur siccum & fixum. Hoc in alcool redige, & elue aquia dulci, cum qua coquatur. Elutum calcina in reuerberio, vase clauso, vt per flauedinem recuperet ruborem. Inde extrahe tincturam per spiritum tartari, vel similem. Reliquias sublima cum repetitione, secundum artem, donec figantur: semper tamen abiectis impuritatibus, si quae apparebunt. Fixum reuerbera in cemento cum bracteis auri. Figitur aliàs sulphur etiam totum ad magisterium transmutationis. Hic dueo essentialia ex eo fiunt, Tinctura, & Turpethum. Debet autem id prius esse in ilixiuio, ex sententia Gebri, decoctum, & ab alluuie impura, sentinaque liberatum. Est & quem salem eius album vocant, omni igni indomitum, qui non immeritò pro Turpetho haberi queat. Caeterum si post tincturae abstractionem maceretur in sanguine terrae, seu oleo colcotaris, figetur citius. Potest & relinqui cum ea tinctura, & simul fixari, iterumque euadet nobilius, non secus ac si inter sublimandum solutione auri imbibatur. BVTYRVM ARSENICI. Arsenici partem vnam commisce cum duabus halinitri. Diuide in portiones. Proijce ordine per cochleare in lebetem fictilem, dispositum suhhh per fornace ventosa sub dio, ita vt ventus tibi flet secundus, possisque vitare fumum. Versa cum longa spatha, donec venenata volatilitate dissipata cesset ebullitio. Submitte partem aliam, & age vt prius, quousque tota quantitas sit perfecta. Consumto halinitro auge ignem horis quatuor, vt instar butyri tandem in lebete resideat. Refrigeratum albescet. Ita potes procedere cum realgare argenti, cadmia, & similibus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
