Latin
CHEMIAE
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 410
Unproofread scanNot analysed yet
Potissimum tamen excellunt elixyria liquida, quae forma sua repraesentant aquas bezoarticas, aliasque stillatitias compositas, quibus &ob cognationem, nomen communicatur. Postea sunt elixyria balsamorum &reliqua. Baptista Porta Neapolitanus inquit, Elixyr distare ab omnibus alijs essentiis, quia fiat ex pluribus, &detur vel ad sanitatem in eodem status detinendam, vel ad imminentes morbos arcendos, praeseruandumque à putredine. Videtur ille quidem quaslibet compositiones intelligere, sed exemplum quod proponit, docet constare id ex essentiis seorsim extractis, aut magisteriis, vel vtrisque inter se variè coagmentatis, ita vt potior forma sit potabilis. Neque verò refert, si exempla autorum videntur, vel integra admiscere, vel alchymica [sic], seu imparata. Integra sanè illa magisteria sunt: quod si quae imparata iubent sumere, non tamen ea ita manent in elixyre, sed vna eademque opera simul extrahuntur, praeparantur ve, &postea cum essentiis iunguntur, &c.