# Alchemia Libavii 417

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ELIXYR VITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/417

hyoscyami drachmae septem, item seorsim infundantur in spiritu; tertiò seorsim quoque haec: mumiae, castorij singulae drachmae, thuris semidrachma, croci scrupula quinque, suc. arantiorum, suc. citri quinae drachmae. Prioris duae infusiones peracta legitima digestione confundantur permisceanturque probè, facta tamen prius separatione per filirum, coagulentur paulatim. Coagulum imbibatur extractione tertia. Vbi inspissatum est, adde essentiarum coral. margaritarum singula scrupula, pul. ossium è corde cerui scrupulum, oleorum suc. albi & citrini guttas nouenas, cinamomi medium scrupulum, macis, nucis mosch. anisi, chariophyll. quina grana, ambrae moschi, singulorum scrupulum medium. Est & quod Guerthaeus catholicum vocat ferè congruens cum anodyno Paracelsi, est amabile laudanum: est cordiale: aliud Zuingero tribuitur: aliud Platero, nec dubium est plurimas descriptiones passim latitare, quomodo etiam multae sunt Philonij compositiones, quarum tres leguntur apud Mesuen, aliae apud Auicennam, Galenum, Serapionem, &c. Ponderibus & numero ingredientium differentes. Apud Paracelsum ad Choream sancti Viti simile medicamentum legitur, quod constat ex quintae essentiae opij drachma, essentiae mandragorae granis septem, essentiae lolij scrupulo, essent. papaueris duabus drachmis, essent. hyoscyami drachmis tribus, auri potabilis semuncia, aquae cordis sex drachmis. Mistorum dosis quatuor guttae. Liceat & hoc laudanum appellare. Tandem nolo caelare studiosos laudanum philoniatum, quod meo iudicio concinnatum in arcanis hactenus retinui. Id ita habet: Spec. dianthon, diambrae, diaxylo aloës singulae semunciae, spiritus rorismarini, cui admista sit aqua theriacalis stillatitia & antepileptica ex cinamomo quantum satis ad extractionem per infusionem, & depletionem in modum tincturae. Liquori depleto commisce ladani Cyprij electi, vitrioli aqua saepius abluti, & depurati semunciam. Dilutum serua. Cape postea Philonij Romani vnciam, mithridatij, opij singulas semuncias. Misce cum aqua stillat. cornu ceruini rectificata q. satis ad extractionem per com macerationem & filtrationem, quomodo succi parantur. Liquorem extractum confunde cum priore, & probè misce. Pone in vitro ad digerendum per mensem suum, donec syrupi fiat consistentia. Tunc immisce liquoris (solutionis) per larum semunciam, spiritus vitrioli rectificati, tincturae croci, singula semiscrupula, auri vitae nostrae descriptionis scrupulum, olei piperis, charyophyllorum stillat. an. semidrachmam, ol. nucis moschatae stillat. cum pinguedine pura pulli caprini in balsamum redacti, semunciam; digere ad consistentiam opiatae, & in vitro serua, ad solem vel fornacem aliquandiu fermentans, vt vis opij magis refrenetur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
