# Alchemia Libavii 419

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ELIXYR VITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/419

Sed dirigi potest additamentis, vt si detur cum vitrioli spiritu epilepticis, &c. Quae committenda sunt prudentiae Medici. Inter tot verò compositiones quaenam debeat eligi, fortasse quaerent rudiores. Iohan Hartmannus Beyerus retulit, se sua vti felicissimè. Zuingerum probasse Keckianam, non est dubium: a qua cum parum dissentiat Seileriana, etiam haec commendata erit, praesertim cum de ea scribat Osleuius Medicis Caesareus, quod amicus eam vsurpauerit admodum feliciter: quodque idem Abrahamus sibi dixerit, se bonum nomen sibi in Morauia isto medicamento comparasse. Et ne vanum putes, addit fuisse virum longè optimum, & miraculosum effectum habere id medicamentum. Dosis prout est componendi ratio, variat. Keckianae asscriptum erat scrupulum vnum, sed nemo forstantum, nisi in desperatis & singularibus naturis, quae cicutas, opium, altercum, &c. Digerere possint, dare velit. Detur itaque per grana vsque ad dimidium scrupulum. Andernacus tria duntaxat grana offert. Cùm Guerthaeus in suo catholico drachmam saltem opij habeat, totius maior quantitas praeberi potest. Suspectum est quod quatuor scrupula ad Orexin Paracelsus praebet, alibi guttis contentus. Sed absolutè ista definiri non possunt. Non sunt illae medicinae vsus promiscui. Ad peritos prudentesque pertinent. Philonia tamen sua, quae recipiunt hyoscyamum, opium, mandragoram, &c. Veteres etiam maiori dederunt quantitate, sed tum post fermentationem semestrem, tum ob copiam mellis, & aliorum corrigentium. Porrò & alia elixyria solida confici solent: quale est è salibus hydroticum. Salis theriacalis, alcali absynthij Pontici, alcali scordij, alcali cinamoimi, guaiaci, chynę singula scrupula, stibij diaphoretici scrupulus medius, extracti card. bened. zingib. iunip. singulae semidrachmae, extracti theriacę semuncia. Commisceantur ad formam electuarij. Dosis scrup. j. ex acet. bezoar. Dornaeus elixyr salium ita facit: Salis auri per Mercurium & vini spiritum facti, salis melissae, singulae semunciae, salis communis puri vnciae octo, commisceantur. Elixyr Ischaemum: Magisterij Corneoli drachma, croci Martis drachmae tres, magisterij coral. rub. drachmae duae, succi equiseti, succi bursae pastoriae singulae semunciae, essentiae sachari quantum sufficit ad massam. Soluatur autem sacharum aqua plantag. & incorporetur. Ad externum vsum addi potest foetura ranarum cum amylo, & adhiberi. Elixyr inhibens catarrhos: Extracti Philonij drach. j. succi pap. alb. è semine, succi ireos florent. ana vnc. ss. magisterij boli Armeni, mag. terrae lemmiae, mag. succim an. drach. ss. succi rad. cynogloss. laudani opiati ana scrup. j ol. nucis mosch. express. scrup. ij. sachari penid. quam sufficit fiat compositio ad pilulas hypoglottidas. (Catarrhi simul auerti ad tergum possunt tali elixyre: Ol. ligni sambuci per descensum facti: oleum cupressi ana vnc. s. ol. succini drach. ij. ol. philos. drach. j. magisterij magnetis scrup. iiij. succi de verbena, & visci ex surculis teneris abietum vel conis recentibus q. s. pro forma emplastri. Diacydonion purgans: Pulpae cydon. extractae sescuncia, miuae simp. semuncia, sach. aque endiuiae soluti vncia.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
