Latin
CAPVT XXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXV. De Separatione per abscessum in dilutione. Separatio per dilutionem est, cùm terrea humore copioso diluta ita separantur, vt grauibus subsidentibus, leuia emineant, medium occupent media. Et quoniam eiusmodi lotio in lutosis terreisque, vel ad hanc consistentiam redactis per puluerationem, calcinationem, &alia, locum habet potissimum, veteribus [GR] γεοπλυσία [/GR] rectè est dicta. Ministrat autem ei abstractio, depletio, nonnunquam &filtratio, &similes functiones. Soluta enim turbataque &ad sua spacia delata, mox sunt deplenda transfundendaque per filtrum setaceum, alioquin confunduntur denuò. Duplex autem modus potissimum huius separationis est, primus est, in quo grauia fundum petunt: secundus, in quoad latus incussu pelluntur. In primo modo res (veluti terra lemnia, crocus martis abrasus, talcum calcinatum tritumque) si per se friabilis, inque aqua solubilis est, vt lutum exiccatum, statim in aqua soluitur diuerberaturque: aliàs in puluerem prius est comminuenda: aqua autem in catino, vel patina, aut conchafundi seu plani, seu modicè rotundi, continetur. Conturbatur agitando, donec materia cum aqua exactè sit permista. Postea facto sedimento grauium, cùm iam minus turbida est aqua, effunditur in vas aliud, &si opus est, percolum traiicitur. Reliquo sedimento adiicitur aqua noua, iterumque turbatur &discutitur, depleturque vt prius, donec tenuissimam subtilissimamque substantiam ab arenis seiunxerimus. In aliquibus sedimentum resiccatur comminuiturque amplius: &postea denuò eluitur.