Latin
TRACT. III. CAP. II
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 421-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. III. CAP. II. De Clysso. Clyssus est species composita ex eiusdem rei speciebus variis seorsim elaboratis. Itaque clyssus totam rei substantiam complecti potest, quando quidem abiectis impuritatibus &fecibus, quidquid in ea est essentiale ad vnum redigitur compositum. In elixyre componebantur variarum rerum species Chymicae: hîc vnius variae species: &in simplicibus quaelibet elaborabatur ad eam formam magis, ad quam per naturam disposita erat potius, caeteris etiam si item non planè erant inania, tamen ob vilitatem, paucitatem, laboris magnitudinem, &alia neglectis. Clyssus quicquid vbique in re est, &omni eius parte coaceruat. Non immeritò itaque pro tota rei substantia est, &essentia completa. Vox autem ista vsurpatur ab Andernaco, Porta, &aliis nonnullis, signatque dilutum, qua forma potissimum solet vsurpari, quanquam etiam alias esse nil prohibet. Duobus modis fit clyssus: Aut enim fit ex diuersis, vnius planè &eiusdem membri speciebus [sic], ordine quodam, seorsim tamen concinnatis, &vnitis postea: vel ex vnius simplicis pluribus membris, vnoquoque elaborato pro sua natura, siue vnam reddat essentiam, siue plures. Ita secundum primum modum si elementa segregata coadunantur vicissim, clyssus fit: si item diuersi balsamorum &oleorum liquores vnà cum sale capitis mortui reducantur ad formam mistam clyssus erit, in quo plaerumque abundat humiditas, &consistentia est liquida. Clyssus Cyssus vitrioli: Destillatur initiò ex eo phlegma, postea spiritus, ex quo separatur oleum: caput mortuum exhibet salem. Feces terre ę abiiciuntur. Sal imbibitur oleo, postea diluitur aut nutritur spiritu: tandem phlegmati circulato immiscentur, atque ita absoluitur clyssus vitriolatus. Clyssus cinamomeus: E cinamomo irrigato vino nobili aqua proliciatur, postea per cohobia oleum, tertiò sal.