# Alchemia Libavii 421-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. III. CAP. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/421-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/421-2

TRACT. III. CAP. II. De Clysso. Clyssus est species composita ex eiusdem rei speciebus variis seorsim elaboratis. Itaque clyssus totam rei substantiam complecti potest, quando quidem abiectis impuritatibus & fecibus, quidquid in ea est essentiale ad vnum redigitur compositum. In elixyre componebantur variarum rerum species Chymicae: hîc vnius variae species: & in simplicibus quaelibet elaborabatur ad eam formam magis, ad quam per naturam disposita erat potius, caeteris etiam si item non planè erant inania, tamen ob vilitatem, paucitatem, laboris magnitudinem, & alia neglectis. Clyssus quicquid vbique in re est, & omni eius parte coaceruat. Non immeritò itaque pro tota rei substantia est, & essentia completa. Vox autem ista vsurpatur ab Andernaco, Porta, & aliis nonnullis, signatque dilutum, qua forma potissimum solet vsurpari, quanquam etiam alias esse nil prohibet. Duobus modis fit clyssus: Aut enim fit ex diuersis, vnius planè & eiusdem membri speciebus [sic], ordine quodam, seorsim tamen concinnatis, & vnitis postea: vel ex vnius simplicis pluribus membris, vnoquoque elaborato pro sua natura, siue vnam reddat essentiam, siue plures. Ita secundum primum modum si elementa segregata coadunantur vicissim, clyssus fit: si item diuersi balsamorum & oleorum liquores vnà cum sale capitis mortui reducantur ad formam mistam clyssus erit, in quo plaerumque abundat humiditas, & consistentia est liquida. Clyssus Cyssus vitrioli: Destillatur initiò ex eo phlegma, postea spiritus, ex quo separatur oleum: caput mortuum exhibet salem. Feces terre ę abiiciuntur. Sal imbibitur oleo, postea diluitur aut nutritur spiritu: tandem phlegmati circulato immiscentur, atque ita absoluitur clyssus vitriolatus. Clyssus cinamomeus: E cinamomo irrigato vino nobili aqua proliciatur, postea per cohobia oleum, tertiò sal.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
