# Alchemia Libavii 422

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. III. CAP. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/422

Vniantur haec vicissim, ita vt sal in aqua solutus extrahatur per alembicum, & postea confundatur oleum. Huius loci est vinum alcalisatum. Sed & alius clyssus ex eodem potest confici. Vinum nobile destilletur in spiritum: Reliquiae mutentur in acetum: Hoc destillatum parit phlegma: feces crystallos ponunt, ex quibus oleum, & sal conficitur: singula rectificata possunt iterum componi, quanquam vt in aliis, ita & hîc vsus dominatur. Quod si omnia ex vno eodemque non possunt elici secundum indiuiduitatem numeralem, diuidatur copia in partes: veluti si radicis Angelicae sit libra vna, ex parte aqua destillatur, ex alia succus extrahitur, ex tertia resina, ex quarta oleum. Omnium reliquiae reuerberantur in alcali. In vnione itaque substernitur succus mistus cum sale, & resina: mistura imbibitur oleo & aqua, vel sal soluitur aqua, & lenta digestione sigillatim instillando partes, succo vnitur. Vel si placet, diluuntur omnia aqua, & in ea seruantur. Clyssus absynthij: Destilletur aqua amara ex absynthio: reliquiae calcinentur in salem. Sumatur aliud absynthium, & reuerberetur extrahaturque alcali. Sales aquae rectificatae remisti vniantur. Huc pertinet butyrum ossium Paracelsi: Ex ossibus humanis phlegma destilla cum pinguedine. Ossa calcina in cinerem albissimum. Tere subtilissimè, & praedicto liquore imbibe ad consistentiam butyri. Vsus est ad ossium fracturas. Butyrum tartari: E tartaro liquor destilletur. Eo inceretur calx tartari depurata, ad consistentiam butyri. Alter clyssi modus est in his exemplis, & potissimum conuenit plantis: quarum diuersae partes tunc maximè legendae sunt, cùm sunt efficacissimae, satisque maturae: & interdum anteuertit vnius essentia essentiam alterius tempore, veluti: Clyssus hyssopi: Hyssopi herba mediocriter enata, partim destilletur in aquam, partim tundatur, & conficiatur ex ea succus. Interim succedent flores: tandem semina, quae & ipsa elaborantur, vt fiat inde aqua, hinc oleum. Omnia parata legibus coadunationum commisceantur. Clyssus elonii: Radix effodiatur cùm folia prodierint: extrahatur ex ea succus, & alcali. Idem fiat eum floribus, vbi iam aquositatem in succum maturum conuerterint. E floribus exprimatur tinctura. Escapo fiat alcali. Ominia procurata vniantur aqua eiusdem herbae stillatitia.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
