Latin
TRACT. III. CAP. II
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 424
Unproofread scanNot analysed yet
Inquit enim: "Clyssus est extractio subtilitatis omnium plantae partium, in vnum esse commune coiens: &duobus modis vniri posse docet, siue vt omnes è diuersis partibus extractae essentiae coniungantur incorporenturve: siue vt kkk oleum in vna sit cucurbita, in altera sal, in tertia liquor, atque ita vnico dembico subiectae destillentur per communem canalem, sicque vniantur. Sed non ia facilè hoc succedet. Non enim pariter scandunt aquae &sales. Itaque in diuersis aquis, &oleis id fieri possit. Sales rectius immiscentur aquae parti, &per cohobia ex alembico exiguntur. Pars postea ita alcalisata confundi saltem poterit cum reliqus. Vbiresinae sunt, possunt ea poni in imo cucurbitae: aquae verò à collo perdicem dependi. Violentior enim in imo ignis elevabit balsamum resinae citius, &vaporibus aqueis iunget spiritaliter." Adhuc de speciebus compositis.