# Alchemia Libavii 43

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/43

Sed id fit tunc potissimum, cùm ferè tota substantia pura est, cumque plus innatantia tollere volumus quàm subsidentia: cum item abutimur dilutioItaque & sic est apparatus eius vt non detur sursum ascendendi via, sed seu resolutus & colliquefactus potentialis humor, seu prolectatus, aut etiam vaporis quidem forma productus, at dum deorsum reuocatur coagulatus, per inferna prodit more stillicidij. Potissimum vsurpatur in his quae calor ascensorius corrumperet, aut quae à fortibus spiritibus dissiparentur prius quàm consistere possent. Vnde metallicis statim à liquatione subducendis, &c. & aliàs imbecillibus quibus seruatas vires cupimus, congruit. Ea est duplex: descensio & desudatio. Descensio est cum eliquatus è re succus essentialis per suffurnium subducitur & descendit. Et huius modi sunt duo: vnus per fusionem, alter per deliquium. (Est & tertius modus per deuaporationem, cum scilicet venae sulphurosae, aut bituminosae in perforatam laminam ferream stratae, & supra incensis lignis vruntur, quo facto spiritus in siccum solum delatus concrescit instar pompholygis. Sed artifices eius loco vtuntur sublimatione. ) Ille vsitatus est in fusilibus mineralium, potissimum verò metallorum venis, postea etiam in adipibus, resinis, & similibus: & à Gebro tunc maximè vocatur Descensio, cum calces metallorum fusione reducuntur, conueniens excoctioni metallorum per canales, vel super ligno, (ita enim appellant) in qua è furno prodit canalis obliquus, & tendit sub furnum in peculiarem catinum: nec expectatur fusio totius, sed vt primum quid fluxit; mota materia perlignum incuruum, (vnde alterum operi nomen) descenditur in suffurnium, ne ab igni iacturam patiatur. Ita eliquari & resinosarum arborum ramenta possunt, aliaque pinguia, quae tamen etiam in cortinis, lebetibus, ahenis, &c. Elaborantur. Loco liquoris descendit nonnunquam vapor vnctuosus deorsum compulsus, qui excipiendus est aqua lebetibus contenta, vbi coagulat. Solet autem tunc plaerumque ferrea lamina perforata pro fundo vasis esse. Famulatur eiusmodi descensio etiam commistionibus metallicis exactis, quibus tum metalla noua artificiosa producuntur, tum in se transmutantur extrinsecus, tum etiam gemmae conficiuntur nonnullae. Descensio per deliquium est, cum impurae calces, sales, vel similia liquabilia, seu per se, seu in sacculo, similive conceptaculo inclinatae crenataeque tabellae imponuntur, vt in aëre vapido tabescentes purum succum emittant. Apud veteres & haec operatio sudoris nomine explicata est. Sed nunc destillatio per tabulam vocatur. Perficitur etiam per ouorum acetabula suspensa, vel super bacillis disposita, dato foramine subterlabendi, aut in rimam recomposita illa collocantur. Solent bacillos super sartagine exceptura liquorem collocare, & per fiscellam in puteum demittere; vt peragatur destillatio prope aquam, Nonobstructo, nisi quod vehementer impellentibus nonnunquam sit paruum dandum spiraculum. Est & cum sine vase in nudo furno peragitur, obstructo tamen. Permutari potest reuerberium camino, anemia & similibus, modò calcinandum vndique sit prunis conclusum. Vas aut muniri luto crasso debet, aut etiam totum includi pro pertinacia rei & diuturnitate magnitudineque ignis. Qaedam mitia etiam panno duntaxat inuoluuntur, & post luto armantur. Vbiuis non imponenda igni sunt, nisi probè siccato prius luto, dandusque ignis per gradus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
