# Alchemia Libavii 44-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/44-2

CAPVT XXVII. De calcinatione speciali. Calcinatio per reuerberium est duplex: calcinatio specialiter dicta, & cinefactio. Calcinatio specialis est, qua principaliter dicta calx in combustione reuerberante efficitur. Itaque & Graecis aptius appellari poterat [GR] τίτάνωσις[/GR] quod [GR]τίτανον [/GR] [unchecked] efficiat, cuius species quaedam est, asbestos, quam irrestinctam seu viuam è calcario lapide confectam nominant. In hac vel res solitaria calcinatur, vel cum additamentis combustionem penitus adiuuantibus, vt sunt sulphur, nitrum, &c. Quae tunc adijcimus, cum valida admodum est indomitaque rei compages. Alioquin volatilia citius dissiparentur, quàm à flamma vincerentur fixa. Sed spiraculum debetur nitrosis, vt vas fit tutum. In nuda quidem fornace calcinantur lapidum farragines, sed vbi preciosa est materia & pauca, fortesque spiritus, non tantum vas firmum adhibemus, sed & id firmissimo loricamus luto, & ferramentis constringimus. Quaedam etiam inter ex cauatos lapides item ferro coarctatos calcinantur. Singularis quorundam calcinatio est per difflationem, vt cadmiae glebosae, marcasitarum, stibij & similium. Quod si calcis species non statim emergit, aqua vel aceto exusti lapides resperguntur. Nonnunquam & in aëre humido diffluunt.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
