Latin
CAPVT XXIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. De laeuigatione. Alcolismus est calcinatio, quae rem puluerando in alcool adducit. Et est hic reductio quorundam per glutinationem, quorundam per fusionem aut fulminationem. Alcolismus est comminutio vel corrosio. Comminutio est cum in minutissimas partes per collisum cum aliquo, rem redigimus. Et inseruit ei nonnunquam exiccatio, tostio, cribratio, &c. Nam cum non omnia simul possint attenuari subtilissimè, per angustum cribrum excutienda sunt subtilia, &opus cum crassioribus repetendum. Duplex autem est comminutio: laeuigatio &granulatio. Laeuigatio est qua res super tabula solida praeduraque ductu corporis duri in leniss. Farinam lęuigatur. Praemittitur ei contusio, vel calcinatio &similes, &si res grauior fixiorque est quàm vt facillè in auras dispiret, per se leuigatur: sin vel auolat promtè, vel acri puluere offendit, adiecto liquore ducitur, vt fiat pulticula vndique aequalis. Et huic suppetias fert postea dilutio, vel filtrario, aut etiam depletio, &c. Possunt tamen hae etiam in siccis pulueribus locum habere, sicubi placet. Non satis lęuigata, redduntur operi. Ei affinis est molitura cum succussione. CAPVT XXX.