# Alchemia Libavii 45

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/45

Plaerumque enim siccitas extrema, quia auida est compensationis, & attractoria, retinet vicinas partes, donec humore exaturatae fathiscant [unclear]. Quod si non dissiliant vna restinctione, igniuntur denuò, restinguunturque saepius. Nonnulla non integra, seu maioribus massis imponuntur, sed prius trita, veluti Talcum & similia. Officio calcinationis huius interdum fungitur caementatio, sublimatio & similes. CAPVT XXVIII. De cinefactione. Cinefactio est qua fiunt cineres. Itaque licet nonnunquam & fuligo metallica, & Alkali nominentur cineres, propriè tamen cremabilib. seu inflammatilibus comperit. Horum enim combustorum reliquiae sunt cineres propriè. Ad ministratio eius est duplex: occlusa & aperta. Occlusa fit cum segmenta rei cremiae in olla forti ponuntur, agglutinatoque operculo, & commissuris oblitis, igni reuerberij tam diu comburuntur, dum in cinerem album abierint. In nonnullis item relinquitur respiraculum, sicut in calcinatione speciali & decoctione clausa. In hac autem seruantur cum fixis volatilia. Aperta fit viua flamma, estque tunc res ipsa simul flammae pabulum. Sicut autem illa inseruit essentijs quae Alkali vocantur, ita haec magisterio salis elementalis. Nam tenuiores volatilesque partes eleuantur à flamma, vt relinquatur cinis duntaxat corpulentus, qui tandem vberius vstus are nescit, aut etiam in sodam coagulatur & in vitrum fundi potest.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
