Latin
CAPVT XXXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 46-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXI. De corrosione. Corrosio est calcinatio per medicinas corrodentes, quarum acrimonia penetrat, &secundum minima compagem soluit. Variae autem sunt eiusmodi medicinae, &potissimum excellunt aquae soluentes, vt acetum stillatitium, spiritus salium, chalcanthi, sulphuris, muria praesertim ex ammoniaco, succi berberum, limoniorumque destillati, aqua mellis, aquae fortes, &c. Nonnunquam &vapores &pastae acres, quales sunt coloritia &similia, eundem vsum praestant. Mergitur autem corrodendum corrodenti, vel eo inungitur, aut exponitur expirationi pro cuiusque natura, &valet potissimum in metallicis, quae ideò etiam solent in laminas duci, vel scobem.