# Alchemia Libavii 46-3

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/46-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/46-3

CAPVT XXXI. De corrosione. Corrosio est calcinatio per medicinas corrodentes, quarum acrimonia penetrat, & secundum minima compagem soluit. Variae autem sunt eiusmodi medicinae, & potissimum excellunt aquae soluentes, vt acetum stillatitium, spiritus salium, chalcanthi, sulphuris, muria praesertim ex ammoniaco, succi berberum, limoniorumque destillati, aqua mellis, aquae fortes, &c. Nonnunquam & vapores & pastae acres, quales sunt coloritia & similia, eundem vsum praestant. Mergitur autem corrodendum corrodenti, vel eo inungitur, aut exponitur expirationi pro cuiusque natura, & valet potissimum in metallicis, quae ideò etiam solent in laminas duci, vel scobem.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
