# Alchemia Libavii 47

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/47

Coniuncta corrosioni nonnunquam separatio est, vt simul & calx fiat, & heterogeneorum discessus: itaque & pro claue artis philosophicae haec operatio est habita. Quanquam autem multipliciter corrosio fieri potest, nobiliores tamen sunt quae perficiuntur per amalgamationem, fumigationem, praecipitationem, emplastrationem, & stratificationem. CAPVT XXXII. De amalgamatione. Amalgamatio est calcinatio metallorum familiarium per hydrargyrum, Quanquam enim non semper eo modo ad finem calcis contendamus, satisque est solutum ita metallum esse, vt duci possit, instar pultis seu malagmatis auri fabrorum: tamen corrosio fit per eam in puluerem minutissimum, quem item calcem nominant. Eius procuratio est talis. Metallum in bracteas tenues vel folia, aut scobem elimatam ductum, commiscetur cum duplo, vel octuplo plus minus argenti viui puri, vt fiat pulticula vndique sui similis, seu homogenea. Nonnunquam tamen non commiscentur frigida, sed metallum in calefactum argentum viuum mergitur: & appellant istud aurifabri molere. Amalgama in catinum triquetrum ferè candentem, intus creta oblitum immittitur, agitaturque cum bacillo ligneo, donec fumum exhalet, seu suspirare incipiat hydrargyrus. Postea effunditur in concham frigidae, & lauatur donec secedat nigrities. Hoc facto exiccatur ad cineres calidos, vt aquea humiditas abscedat. Traijcitur per corium vel pannum densum, vt abundans hydrargyrus separetur. Ita amalgama est quo aurifices vtuntur. Corpus porrò ipsum quod mansit intra corium, quodque adhuc aliquid argenti viui habet, reponitur in catinum, & prunis admouetur. Dumque fumigare incipit (cauendum sibi à fumo est) agitatur continuò & celeriter cum bacillo, vt expirante hydrargyro, puluis relinquatur subtilissimus. Ignis verò is debet esse, ne fundatur metallum & denuò confluat. Quod si cauere volumus, salem pulticulae ingerimus multum, vnà conterendo. Ita hydrargyros euanescit, & sal relictus prohibet confluxum. Postea sal tollitur elutione: & puluis purissimus cautè exiccatur. Porrò ista potissimum obseruantur in auro & argento. In plumbo & stanno etiam facilior opera est, quae tamen potius alio calcinantur modo quàm amalgamatione. Quanti autem habita sit amalgamatio eiusmodi, satis declarant artifices, dum multum boni in ea esse contendunt.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
