Latin
CAPVT XXXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 49
Unproofread scanNot analysed yet
Facta solutione (ita enim appellatur hoc opus potissimum, nomine generali accommodato ad speciem) calx descenditur, seu praecipitatur ad fundum, atque ita separatur à forti, cui exactè ideò est permista plaerumque, vt vbique appareat homogenia perspicua. Separatur autem infusa aqua dulci, aut etiam salsa, vel primum dulcis calida immittitur, postea sal &coagulat amissa perspicuitate. Inde per quietem subsidet coagulum. In argenti solutione hoc peculiare est, vt vel laminae cupreae in patina locatae infundatur tota mistura; defertur enim ad eam calx, &tanquam nebula incumbit vel farina: vel etiam in vas cupreum transfundatur. Facto sedimento aqua defunditur; calx eluitur dulci, &diligenter siccatur. Aqua verò illa vel ad medicinam in arthriticis doloribus foris adhibetur, vel separatur destillando, &fortis procedit relicta dulci. Est &alia separationis ratio per destillationem ex alembico, vel diuaporationem lentam, quo pacto coagulatio solet fieri. Illa vsurpatur cum seruare aquam volumus &denuò ad opus accommodare. In hydrargyro ea res nominatur potissimum praecipitatio vel fixio. Porrò non omne omni soluitur aqua, vt aurum, quod duntaxat regiam requirit, vel stygiam, quae omnia ita solubilia resoluit. Et habet locum non in metallis duntaxat, sed &in lapidibus, gemmis, marcasitis, &similibus. Est &attendendus vsus illius calcis. Alia enim aqua fit solutio, cum calx corpori pro medicina ingerenda est; alia cum foris ad quaeuis alia vsurpanda: ibi fugitur stygia, &quaecunque veneni est suspecta. Nota tamen in toto hoc negocio, non meram fieri corrosionem, praeterquam in auro puro; sed vna etiam aliquam corruptionem, aut alterationem saltem euidentiorem, vt videre in ferro, cupro, &c. est.