# Alchemia Libavii 51

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/51

In reliquijs si quid essentię restat, eae irrigantur nouo humore, cale fiunt, & denuò exprimuntur, quanquam in aliquibus non opus est calefactione, sed duntaxat aspersione & maceratione aliqua. Si expressio extrahere totum nequit, succedit ei operatio alia extractoria, quandoquidem nihil essentiale neglectum cupimus: & sic succedit ei destillatio, calcinatio cum filtratione, coagulatione & similibus. Cęterum preli compendia sunt plurima. Quae leuius exprimi debent, linteo inclusa vtrinque obtorquentur digitis: vel inter quadras tabula sue alias coguntur. In hunc vsum etiam tabulae laeues, metallicae, ligneae, lapideae: item forcipes cum dimidiatis globulis, similiaque comparantur. Nonnunquam in cupas coniecta res molaribus oneratur lapidibus, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
