# Alchemia Libavii 52

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/52

Itaque per hanc potissimum essentiae volatiles quae ascendere possint, fiunt. Sed & conuersim adhibetur ad praecipitandum, qui modus nominatur fixio sublimatoria, seu per sublimationem. Deinde etiam coadunatio quaedam & commistio fit per eandem, ita vt quod eleuatum est, subinde remisceatur ei quod in fundo mansit, atque ita vna figatur, vel duo diuersa vnà eleuando incorporentur mutuò. Succedit postea sublimatio etiam calcinationi, exhalationi, & similibus, quorum munere interim perfungitur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
