Latin
CAPVT XXXIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 53
Unproofread scanNot analysed yet
Si sat iusta quantitas sublimata est, alembicus demitur &exinanitur, sique placet, restituitur, &opus pertexitur. Nonnunquam materia noua inijcitur. Quod si sublimatio fit fixionis gratia, per foramen etiam subinde praecipitari deorsum potest quod adhaeret: veruntamen hîc potior est remistio cum capite mortuo puro. Si vna sublimatione non sat pura &subtilis, vel ad vsum habilis res euasit, ter quater ue iterum sublimatur, donec color, odor, virtus, &c. placeant. Haec sublimatio sicca est, in qua notanda rerum diuersitas est, vt opus bene regatur. Cùm consilium est puram essentiam eleuando extrahere: sunt autem rei commistae sordes crassae volatiles, quae vnà cum puris eleuarentur igni aucto: eas tolli necesse est ante eleuationem: vel si aufferri non possunt, commiscendum totum est cum remedio quodam graui &fixo, quod sordibus familiare illas retinet data via essentiae subtili. Illud autem remedium est, arena, colcotar, scobs ferri, &similia, quae tamen eiusmodi oportet esse, ne quid peregrinae qualitatis afferant sublimato. Neque verò tantum sordibus in imo retinendis ista inseruiunt, sed &in inuersa sublimatione, substantiae ipsi, à qua sublimando segregatur inutilitas. Interdum studios è quaeritur alteratio vna cum sublimatione, vt facultas spiritaliter se insinuet in sublimatum. In quibus essentia tam fixa est, vt eleuari à corpore per se non possit, quod etiam tunc fit, cùm fixis partibus firmiter inhaeret, aut vbi Sublimatio pro calcinatione, aut commistione est: adiiciuntur ibi quidem vehicula volatilia, quae cognatas partes secum euehunt: hic autem quae mistionem ingredi volumus. Et in vehiculo quidem sublimationis, res ipsae praeparantur calcinando &laeuigando: vehiculum tritum commiscetur per minima, &vnà imponitur Aludeli. Sit autem id re pura, item depuratum, &tale vt à sublimato separari postliminio queat, qualis est sal ammonius, &huic affinia. Est &hoc notandum, quod, si vaporosa humiditas vtilis, aut nobilis coniuncta est rei sublimandae siccae, illa prius debeat excipi destillatione, &postea mutato alembico reliquum sublimari. Si non placet mutare alembicum rostratum caeco, cùm spiritus humidi disparuerunt, occludatur nasus. Sed tunc non bene iudicium de quantitate eleuati sumipotest, nisi prius decussus sit nodus, &foramen factum. Et sic fit sublimatio sicca in vasis continuis.