# Alchemia Libavii 54

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/54

Impositae mutuò, & inferioribus latius pertusis, summa verò vel solida, vel paruum foramen in vertice habente. Hoc modo etiam diuersa sublimata possunt excipi. Pro galeis sumi possunt ollae, vel catini: imò & cucurbitae obliquè locatae, & in fundo perforatae: quae tamen magis congruunt sublimationi continuae, ita vt occurrat cucurbita excipiens, inferiori cucurbitae in catino locatae. Affinis tali sublimationi est in metallicis officinis fauillarum collectio cuius gratia concamerata praefurnia plaerumque desuper furnis imminent, & lateribus adhaerentem fauillam capiunt. Altera sublimatio per distantiam est vaporosorum, estque pro destillatione, nec quicquam distat ab apparatu destillationis, nisi quod alembicus sit caecus, ita tamen conformatus, vt vndique propendente limbo, tanquam sacco excipiat concretos vapores. Ita Auicenna dicebat aquam corrigi sublimatione. Cùm sat aquae collectum est, exhauritur, vel emittitur per tubulum alembici. Etiam haec sublimatio potest fieri absque continuitate. Nam pro alembico super olla, vel alieno, in quo est aqua bulliens, vel simile, accommodatur vellus vel lana bacillis sustentata, vel suspensa. Haec cùm sat vaporum concretorum combibit, exprimitur in labrum vel patinam. CAPVT XL. De sublimatione per superficiem, quae Epipolasis. Epipolasis est, cùm sublimatum ad superficiem duntaxat ascendit, eique insidet. Et primùm quidem è centro ad superficiem essentiae extrahuntur, sed nonnunquam eadem operatio inseruit repurgationi. Duplex est: sicca, & humida. Sicca est cùm immediatè ex re ipsa sublimatum efflorescit, eique cohaeret proximè in sicco. Et peragitur modis varijs, opera caloris eleuantis, & clausuris apertis viam egressui laxantis. Aut enim igne circulari interueniente vase clauso, tanquam per tostionem protrahitur exugiturque substantia è centro in apertum: cuius apparatus est idem qui destillationis descensoriae per ollas: quanquam & in clibano possit perfici re inclusa ollae, vel sphęrae.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
